Rozmiar: 15909 bajtów

CXXVIII.

1325, März 3. Reichenbach.

Hermann genannt von Reichenbach schenkt dem Kloster 2 Mark jährlicher Zinsen auf der Reichenstein benannten Ueberschaar.

In nomine domini amen. Quoniam omni calumpnie ianua intercluditur, cum id, quod igitur, litteris ac testibus roboratur; hinc nos Hermannus dictus de Richenbach omnibus tenore presentium intuentibus profitemur, quod, cum fratres de Kamencz solvere consuevissent domino duci Bernhardo duarum marcarum redditus annuales ratione ducalis servicii nominatim de superexcrescentia Richensteyn vulgariter nuncupata, sita in montibus prope Kemnitz, tandem idem dominus dux de munifica largitate dictum censum cum omni iure ac dominio universo, sicut ipsum hactenus tenuit ac possedit, domino Siffrido seniori militi dicto de Gerlachisheym ac suis heredibus perpetuo contulit et donavit ad usus placidos pro suo libitu convertendum. Qui quidem dominus Siffridus post modicum tempus transactum Nycolao dicto de Rychenbach et Wlmanno dicto de Ruswin, civibus in Swidnicz, dictos redditus vendidit cum suis iuribus memoratis, quos et nos aput Nycolaum et Ulmannum predictis postea redemimus integraliter et ex toto. Igitur cupientes nostre saluti in posterum providere ad honorem dei et sue genitricis Marie de liberorum nostrorum consentanea voluntate, ob quorum eciam ac nostre animarum remedium salutare damus et conferimus nomine testamenti ac iure proprietatis in perpetuum valituros dictos redditus duarum marcarum monasterio de Kamencz supradicto et fratres inibi domino iugiter famulantes absolvimus a solutione reddituum eorundem, quatinus ipsi nostri sint memores in suis orationibus aput deum. In cuius rei testimonium nostrum sigillum presentibus est appensum. Datum in Rychenbach anno domini millesimo CCC°. XXV. in dominica Reminiscere, presentibus hiis testibus: Petro de Bela, Grabisio de Banow, Stephano de Lubavio, Kyliano filio Gerhardi quondam advocati in Swidnicz, Nycolao capellano nostro.

Orig. Das an einem Pergamentstreifen befestigt gewesene S. fehlt.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów